Spiritual Experiences (Buss) n. 323

Previous Number Next Number See English 

323. Quod odorari queant spiritus, et quod odores isti correspondeant eorum vitae spirituali

Mirabile est, quod etiam mortui post vitam, etiam dum ita permittitur, possint clare et sensibiliter odorari quale id subjectum {1} est quod mortuum, et quum vitam egerunt malam, tunc odor tam teter e cadavere sentitur, ut non possint sufferre eorum accessionem; narrarunt mihi, quod talis odor sit qualis foetidissimi cadaveris, et quod odorum talium seu foetorum talium, differentia sit, qualis est spiritualium vitae; similis foetor multoties apud me excitatus fuit, et quidem muris foetidi, qui correspondet avaritiae, cum varietate indefinita; ex his concludere possum, quod per signum impositum Caino, talis odor intelligatur, sic ut nullibi potuisset vagari, quia vellent eum abigere [Gen. IV: 14, 15], simile enim occurrit in altera vita, quod multa experientia mihi ad vivum est ostensum; sed talis odor unicuique tolli solet, dum ad suas mansiones fertur, nam si tunc adesset, nullibi loci potest accipi, et morari, quare admittuntur in mansiones per alias perceptiones, quae disponuntur a Solo Deo Messia. 1747, die 9 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel ms. qualis mortuus id subjectum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church