Spiritual Experiences (Buss) n. 324

Previous Number Next Number See English 

324. Quod status spiritualium vitae hominis etiam in altera vita repraesententur per frigus et calorem

Per experientiam vivam et plures iteratas etiam mihi ostensum est, quod ii qui vitam corporis vixerunt, se amorum {1} mundi, suique, secundum omnem statum eorum, gradus, et varietates frigida sint, et quidem ita frigida, ut membra mea varia frigore, iteratis vicibus, perstrinxerint, tum etiam per afflatus frigidos sicut venti, cum advenirent, ita sensibiliter, quasi ventus esset, similiter per calorem, sed permissive etiam calorem effingere iis datur; hi status etiam cum varietate indefinita sunt, sed quoque auferuntur, praeter apud quosdam, usque dum tolluntur in coelum, de quibus prius [297, 309]. 1747, die 9 Dec. @1 nisi cum J.F.I. Tafel legeris amoris$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church