3253. Quod perierit lex interna, cum promulgata Lex a Sione {a}
Insinuatum, et idea spirituali perspectum, quod veteres seu filii antiquae ecclesiae noverint sicut sibi inscriptam legem, nempe ut primum instructi a parentibus, quod dein a Domino ducti perceperint, quod lex dictat, et plura, quae dein promulgata sunt, quia homo talis tunc fuit; at postea illud ita obliteratum esse, ut si vel instructi millies, non usque percipere potuerint, quod illud verum et bonum, sed abstinuerint propter poenas et per externa vincula, sic ut ab externis cogeretur, cum internus homo repugnaret et contrarius esset; quare lex sic interna obliterata est tempore cum lex promulgata erat e Sionea. 1748, 22 Sept. Qualis lex penes hominem externum, repugnante interno, perceptum quoque, quod sicut nihil internum. @a h.e. Sinai (vide A. Acton, The Word Explained, Vol. I, p. 222, annotationem 9)$