Spiritual Experiences (Buss) n. 3254

Previous Number Next Number See English 

3254. De influxu hominum cogitationum in coelum

Non aliter percipitur quam quod piae preces, et cogitationes influerent in coelum, et sic iret versus interiora, sed se prorsus aliter res habet, nam quod ita putetur est fallacia: omnis enim vita, et cogitatio a Domino, per coelos successive, sive immediate per mundum spirituum [influit]; quod fallacia sit constare potest tam ex eo quod spiritus putent se loqui mea lingua, et scire quae ego scio, cum tamen est fallacia, praeter {1} [ex eo] quod crassiora nusquam intrare queant in puriora, sicut cuivis notum esse potest, sed Domini vita transit per coelum, et variatur secundum formas, quae quales sunt, hoc non describi potest, quo perfectior forma communis societatis, eo verius et beatius, tum citius seu directius influit; quare est fallacia, quod homo aut spiritus sua cogitatione, aut sua arte penetrare possit in coelum, aut in spiritualia et coelestia, sed quo aptior est homo, seu ejus interiora aptiora sunt recipiendi, eo quoque intermedia quoque verius et beatius sentiunt et percipiunt, at quo ineptior est homo, seu ejus interiora ineptiora, eo in via pervertitur plus. 1748, 22 Sept. @1 ms. fallacia; praeter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church