326. Quod animae humanae, etiam angeli queant in statum mentis eorum naturalis, ita in eorum concupiscentias transmitti, et sic quoque explorari ad evincendum {1} quales sunt, dum sibi relicti {2}. @1 ms. evinendum$ @2 ad sinistrum capitis manu B. Chasianier notatum est vide infra 372$
Hodie, et {1} prius mihi ostensum est per experientiam vivam, quod quasi auferri possit intellectuale humanum, et relinqui ipsi ejus lumen naturale, usque {2} tantum et tale intellectuale, quantum ad naturale pertineat, ut usque homo sit, et ex viva experientia edoctus, quod tunc animae mortuorum in eo statu sint diaboli, et perpetrent facinora qualia diabolus, quod etiam per prolixam experientiam ostensum est, imo etiam quod angeli in eundem statum queant redigi, ex quo statu explorari potest qualis fuerat homo, in voluntate, nam voluntas ejus tunc libere quasi emittitur, quae in mundo a suis cupiditatibus refraenatur praeter a lege civili; sed Deus Messias usque non permittit sanctum eo usque libere agere, ut videat sua infernalia. 1747, d. 10 Dec. @1 nisi legeris etiam$ @2 ms. usquam ut videtur$