327. Qui in Deo Messia est, ei nihil damnabile esse potest
Per experientiam manifestam edoctus sum, quod maledictio {1} impiorum et diaboli, cum aliis ejus artificiis, ne minimum laedere aut afficere possit eos, qui in Manu Dei Messiae sunt, hoc est, in Deo Messia: quod ostensum mihi per id, quod maledictio lecta, et a diabolis in reprae sentationem versa, animo ut transferrent ad aliquem pium, sed mihi concessa est potentia ut maledictionis istius repraesentatio ad me rediret, quod cum alii abhorrerent, etiam usque in os meum et viscera {2} intrare permittebatur, ex fiducia, quod nihil tale, sic quod nihil ex maledictione diaboli nocere, minus afficere possit eos qui sunt in Deo Messia: hodie quoque a diaboli turba obsessus, quum incassum artificia sua exerceret, tandem remotus ex {3} continuis maledictionibus combinatis, et versus cor meum directis, per aliquot horas, ita continuatis et directis, et quidem tunc non sentire maledictiones potui, quam per palpitationes cordis sensibiles, et quandam etiam inde oriundam interioris corporis affectionem, tum etiam per insinuationem in cogitationes, quod vellent, ut desperarem de vita, quasi aliquid inde efficere possunt, sed usque nihil usque laedere potest minus afficere. 1747, die 11 {4} Dec. @1 ms. malidictio$ @2 ms. viscere ut videtur$ @3 ms. remotus, ex$ @4 sic ms.$