328. Quod amor sit ipsa efficacia resurrectionis mortuorum
Prius ostensum est [300, 322], quod Amor Dei Messiae erga universum genus humanum, sit unica causa resurrectionis spirituum a sepulchris, nam est quasi subtractio talis efficaciae. {1} Quod subtractionis species sit, etiam a viva experientia edoctus sum, tam prius, quam hodie per eam, quod subtractionem quasi capitis sensi: praeter alia, quae hujus loci non sunt memorare {2}. 1747, die 10 Dec. @1 hic sequitur in ms.: ut ea confirmarentur, etiam id expertus sum saipius, per solam vim cogitati[vam]$ @2 h.e. memoranda$