3260. Quod talis memoria eorum sit, constare satis potest ex eo, quod enumeraverint {1} aliquot exempla, non scio an nomina, quia non dabatur intelligere, solum momenta enumerationum eorum {2}, cum quibus etiam spiritus loquuntur sicut mecum, an quoque ii cum spiritibus vicissim loquantur nondum scio, hoc dictum quod esset in tellure Martis. 1748, 22 Sept. @1 ms. enumeraverim$ @2 ms. enumerationem, eorum$