3261. Causa quod spiritus Mercurii pro lege habeant, ut nemini dicant quae sciunt, sed opposita, et aliena objiciant seu immutent--causa {1} est, ne dicant aliis spiritibus, quibus id non usui potest esse, nam Dominus Ipse inseminat cogitationes, quae iis conveniunt, ita si spiritus Mercurii insinuarent, qui circumvagantur, tunc reformatio aliorum spirituum foret difficilior, quare etiam spiritus Mercurii fugiunt eos, quibus memoria particularium sensualium perplacet, nam spiritus nostri telluris lamentantur quod amiserint memoriam particularium. 1748, 22 Sept. @1 ms. immutant (sic!), causa$