Spiritual Experiences (Buss) n. 3262

Previous Number Next Number See English 

3262. Praeterea ostensa mihi una faemina incolarum telluris, quae erat pulchra facie, minor facile quam nostrae telluris, gracilior etiam corpore, longitudine fere aequalis nostrae telluris incolis, capite erat amicta linteo non arte posito, sed usque satis decenter, homo etiam mihi visus ex incolis Mercurii similis staturae, corpore gracilior quam nostrae telluris incola. Visa postea species eorum boum seu vaccarum, quae quidem non multum differebat a nostris, sed multo minor, quodammodo accedens quoque ad speciem cervinam, coloris brunei flavi. Postea mihi a spiritibus Mercurii missa erat charta longa, a pluribus chartis conglutinata, quae erant typis impressae (tryckta {a}), sicut hic in mundo ea quae typo exarata, quaesivi num talia haberent apud semet, sed dictum quod solum ostendant se scire, quod in hac tellure talia sint, (3263.) et nunc addunt, quod in hac tellure eorum cognitiones tales sint, sic ut sint ita exaratae; non volentes dicere, quod putent cognitiones rerum in hac tellure esse solum scriptas ita, tum quoque subsannando, quod homines hic sint mortui quasi, seu modo chartae tales, ita interiora hujus telluris considerant: quare etiam eos fugiunt, quia nihil sciunt nisi ex chartis; sequutus sic eorum cogitationes, cum haec scripsi. @a h.e. typis impressae (vox suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church