Spiritual Experiences (Buss) n. 3278
3278.
Apparuerunt postea supra caput satis alte, dicentes quod invenerint eos cum quibus esse possint, ita loquuti sunt mecum inde, mihi ostendentes qualis eorum loquela, nempe communis per labia, ad modum
eorum loquelae etiam labia mea movebant, undulatorie, tum quoque particularis loquela per motionem fibrarum muscularium in labiis, quam percipere modo communiter potui, quod sit; cum quaererentur, annon
facies iis esset, ita quod loquerentur facie, hoc non volebant primum dicere, sed adacti per id ne violaretur vir eorum barbatus, ostendebant, quod loquela eorum a labiis extenderet se versus
oculos, quod significat extensionem ad intellectuale; postea quoque significant laetitiam seu vitam ex cognitionibus usuum per influxum vitae eorum in oculum, ut reor, praecipue sinistrum: talis est
loquela eorum; quaerebatur num iis nulla vox articulata, respondebant, quod non sciant quid loquela vocum, proinde quid sonus articulatus, aliquantisper quid sonus, nam mecum per spiritus loquuntur,
seu per ideas, quae labuntur in voces apud me; nam cogitatio eorum est idearum sicut apud omnes alios, modo quod non labatur in voces, sed in motiunculas tales labiorum, quod idem est.
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church