Spiritual Experiences (Buss) n. 3286
3286.
Ut scirent quem deum colerent, de quo prius qui barbatus {a} [3281], a malis spiritibus hujus telluris, et crassissimis tenebatur supra {1} caput meum sicut vinctus, ut presserit caput, satis diu, et
interea eo seu ejus vita usi sunt ad patrandum facinus, quod hic non describo, et postea ostensus est ejus spiritibus, qui congregati, ut [pateret] quid sentirent de suo deo, qui a crassissimis et pessimis
spiritibus ita potuit teneri, nec se liberare; ut adhuc id scirent, ii volentes abire, et quidem subter tellurem, ita longissime putantes abesse, illico quidam eorum rapti sunt momento in
altum supra me, et sic ostensum quod nec [se] liberare posset, nec ii credere quod longe abessent, in universo, cum momento ita sistantur, et omnes adsint in conspectu Domini praesentissime; adhuc detinetur,
et ab iis spectatur, et silet; quare dicunt nunc, spectamus deum quem colimus, quod similis sit diabolo non deo,'' sunt eorum verba, describitur tam deformis, ut deformiorem non viderint. 1748,
23 Sept. [continuatur ad 3296] @1 J.F.I. Tafel super$ @a h.e. barbatus de quo prius$
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church