Spiritual Experiences (Buss) n. 3285

Previous Number Next Number See English 

3285. Quae scripta sunt de spiritibus his alius universi, quod non acquiescant nisi circa usum nonum [3270-74], obvenerunt mihi eodem hoc die, quasi similia prius prorsus viderim, et quod similiter pensitaverim, quid usus tales progressivi, significent, sic ut prorsus apparerent tanquam prius mihi ostensa; sicut etiam olim quoque cogitavi quod tales recordationes existant, cum tamen prius non sunt facta, de quibus etiam Cicero {a} scribit; et sicut reor, hoc a spiritibus universi, nam volunt ut ea non memorentur, quare talem recordationem injiciunt, inde constat quoque unde talium tam viva recordatio; et quod tam vive id facere possunt, ex vita eorum, quae persuasivae simillima est venit, dum enim tenent aliquem in persuasione tali, sicut vita eorum, tunc non potest aliter homo, quam ita cogitare. @a cf. Tusculanae Disputationes I:24$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church