3284. Recesserunt postea et quidem e supra caput retrorsum, et ibi statim conveniebant suos, quos salutabant volumatim, per undulationis species sicut fluctus in {1} medio subsidendo et [se] {2} elevando; et iis narrabant quid actum, et dictum iis,,quod adorent solum vitam suam, intimam, et quicunque in altera vita talis est, ex eorum spiritibus, ita societates quae inspirare iis possint talem vitam, quod eas adorent ut deum, quare non est unus, sed innumerabiles; nunc iis dicitur, quod Dominus Qui regit universum est unus, et quod unus regere debeat; et ab Ipso omnis omnium vita. @1 ms. in in$ @2 sic J.F.I. Tafel$