Spiritual Experiences (Buss) n. 3283

Previous Number Next Number See English 

3283. Loquutum de iis, quod usque in via bona sint, et sic facile adducantur ad coelum, ut angeli fiant, quod fieri usque amant, sicut nunc percipio; quod in via bona sint, exinde confirmatum, in genere quod usus ament, et quod vitam usuum habeant, non vitam {1} cupiditatum; quod, tametsi colunt barbatum propter vitae convenientiam, usque fiant angeli, quia in simplicitate, et ignorantia, sicut qui adorant sanctum quendam in hac tellure, cum hoc faciunt {2} ex simplicitate et ignorantia, cumprimis pueri et puellae, in altera vita facile perducuntur ad adorandum Dominum; aliter adulti, qui sciunt falsum esse, et phantasiis imbuti confirmant simplices sui fastus et suarum voluptatum causa, qui repraesentati quod in via mala, et immergi mundanis, corporeis et terrestribus. @1 ms. usum$ @2 ms. facit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church