3329. Causa est, ut nunc percipio, quod cum sphaerae sensuum externorum, quales eos referunt spiritus nostrae telluris, percipiunt sphaeram rationis, proinde spirituum qui rationem referunt, quod illi tolerare eos nequeant, est inimicitia naturalis, cum sensus externi tales sunt, seu homo aut spiritus, [ut] nihil credat, nisi quod sensibus externis percipit, sicut {1} notum esse potest. Similem inimicitiam habent omnes hic homines contra rationem, sed non percipiunt nisi in tentationibus, quia ratio quasi e longinquo cedit, et succedit irrationale cum suis phantasiis, quibus conjunguntur. 1748, 25 Sept. @1 ms. percipit, sicut$