3330. Qualis concursus sphaerarum nempe rationis et sensuum externorum separatorum, ex quibus solum ratiocinationes, visiones inde fallaciae, hypotheses, et inde phantasiae, ostensum, nam spiritus tales nostrae telluris non potuere quam infestare Saturni spiritus, sed ii usque non timebant, imo inter eos veniebant, nec quicquam potuere [nostri] facere malum, tum quoque cum diceretur iis quod non respirare possent in ea sphaera, inde a semet projiciebantur, unus hic alter illuc, nam non respirare sibi videbantur; talis est conflictus phantasiarum ex sensibus externis cum ratione, quae {1} nusquam potest vinci, quod {2} iis quoque per ideam vivam ostensum; et quod sic irrequieti sunt cum conflictus est, sicut apud unumquemvis, dum rationale confligit cum phantasiis ex sensibus externis; quod e longinquo visi [3328], et sic quasi aufugere, erat quia rationale hominis reconditur intus, cum regnant phantasiae, at cum homo in statum infortunii venit, tunc rationale adest, et [non] {3} cedit: interea est homo qui in phantasiis in statu quasi tranquillo, sic regnant, quod ostensum, per id quod [cum] {4} spiritus Saturni non apparuerint, tunc illico tranquillum ortum est inter spiritus hujus telluris. 1748, 25 Sept. Quod non sciant quid spirituale. @1 ms. ratione; quae$ @2 ms. vinci; quod$ @3 cf. 3329 ad finem$ @4 sic J.F.I. Tafel$