3338. Ante aliquos dies, cum excerperem ee quae scripsi de sphaeris, quia in perceptione ex sphaera non eram, tunc non sciebam quid sphaera, nec sciebant spiritus circum me, sic ut [videretur] quasi non daretur, tunc perductus fere ad sentiendum, quod tales sphaerae non darentur, inde instructus, quomodo percipiant homines, quod nempe nusquam sint, quia non ex quodam sensu docti sunt. @a cf. indicem praecipue ad Sphaera et Fides$