Spiritual Experiences (Buss) n. 3339

Previous Number Next Number See English 

3339. Sphaerae tales quia correspondent sphaerae odoris apud hominem, inde quoque odores [oriuntur], quare liceat memorare, quod bruta animalia ex sphaeris sentiant, quae nusquam alioquin perciperent, sic quod sphaerae dentur in rerum natura, homini prorsus incognitae, sed quae regnant apud bestias; sicut canes, qui odorantur {1} ubi posuerit dominus ejus {a} ea quae explorat et invenit; cognoscit dominum suum inter millia hominum simul ex sphaera subordinationis et amicitiae, sic laetae cujusdam mansionis apud eum, caeteros aversatur, nec quiescit antequam apud ejus pedes stat, quod adscribitur effluviis, sed effluvia non sunt, nisi quae causantur talem sphaeram. Sphaera animalium [est] sciendi plagas mundi, quas homo nusquam novit, ut in (3340.) deviis et in sylvis, homo continue errat in iis, animal nusquam, novit domum suam, si vel per viam vaderet nusquam prius visam seu calcatam; ita canes qui per alias vias, per plura loca nusquam prius visa recurrunt, equi similiter; alia animalia similiter, ut apes ad sua alvearia, sic nulla non animalia. Habent etiam sphaeram laetitiae cum ad solum locum veniunt, post aliquot annos, tametsi nusquam fuerint in eo loco, solum ex propinquitate loci {b}. Habent animalia quaecunque sphaeras sciendi quo victu vescantur, quae ea {2} nusquam fallunt, ab infantia, nec instruuntur, quodlibet animal talem sphaeram habet, non autem homo: aversantur illico quae non conveniunt, quaerunt, inveniunt, explorant, quae conveniunt. Animalia habent sphaeram temporum, in longinquum tunc evolandi, ut anseres; tum hirundines, sic omnia animalia habent sphaeram, ut aves domos vel nidos suos exstruendi nusquam doctae, habent {3} sphaeram educandi (3341.) pullos, sicut columbae, et alia {4} aliter; quare apud ea {5} tales sphaerae regnant, sed corporeae et naturales; apud hominem vero tales sphaerae non dantur, quia in phantasiis, [aliter] homo quoque tales non solum, quae infimae sunt, haberet, sed haberet sphaeram cognoscendi socium, illico dum eum videt, et quidem qualis sit quoad naturales inclinationes contra se et alios, tunccqualis in vita communi; qualis quoad sensum internum et rationem; qualis quoad omnia et singula ejus interiora. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. odorant$ @2 ms. eos$ @3 ms. docti (sic!) habent$ @4 ms. alii$ @5 ms. eos$ @a sic abhinc singulariter$ @b h.e. propinquitate loci [domui suae]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church