334. Quod Josephi historia repraesentet utrumque adventum Dei Messiae
Hodie, quando aliqui ex iis qui mortui sunt, simul essent et sermocinarentur, et mentio facta de Josepho, angelus de coelo informabat eos, quod Josephus repraesentaret utrumque adventum Dei Messiae, qui tunc fassi sunt, quod agnoscerent omnia et singula, tam vera, ut nihil dubii esset. 1747, die 13 Dec.