335. Quod Psalmi Davidis lecti, in coelo tantae efficaciae fuerunt, ut coelestes quidam non potuerint [non] {1} obstupescere @1 sic J.F.I. Tafel$
Lecti sunt aliquot psalmi Davidis, et quidem ita, ut sensus interiores ac intimiores ex misericordia Dei Messiae, in perceptionem quorundam coelestium translati [fuerint] {1} qui ita obstupuerunt, ut fassi sint viva voce, quod nusquam talia crediderint, etiam ii qui mortui in vita post mortem fuerunt, quia {2} apud eos quoque similiter operatum est Verbum; utque differentia observaretur, sensus Verbi etiam allatus est iis, qualis fere fuerat in vita, dum similia legerentur, qui tali differentia erat, ut fere ne quicquam vitae coelestis inde perceperint, inde concludi potest, qualis efficacia Verbo inest, quando Deus Messias ex misericordia id vivificat, et qualis dum litera quasi mortua est, sicut a mortuis dum legitur. 1747, die 13 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$