Spiritual Experiences (Buss) n. 337

Previous Number Next Number See English 

337. Quod angeli putent omnia et singula ex se agere, usque tamen {1} intus perceptionem habeant, et sic cognoscant, quod nihil eorum sit @1 ms. tam$

Mirabile est, quod quidam nusquam velint credere, quod Deus Messias regat omnia, sicut spiritus qui nec ita mali sunt, praeter quod omnes mali spiritus; usque tamen angeli nihil opinantur aliud, quam quod agant et loquantur, et cogitent id ex seipsis esse. Ita enim {1} Deus Messias disponit omnia et singula, ut velit nihil esse suum, et [omne] {2} esse angelorum, hoc mirabile omni imperito videri potest, usque est ipsa veritas, ita testatur per consensum perceptibilem coelum angelicum. 1747, d. 14 Dec. @1 inclarum in ms.$ @2 ms. omn$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church