338. Quod quorundam vita intellectualis ex meris scandalis quam composita sit
Quod scandala ventura, praedictum in Verbo [Matth. XVIII: 7, Luc. XVII: 1], et quidem contra fidem, seu veritates fidei, quae omnes spectant Deum Messiam, nam quod homo factus, loquutus sicut homo, et plura similia, mens naturalis nusquam potest credere, ideo tametsi fatetur fidem, usque dum mentem naturalem consulit, labitur in dubitationem {1} et sic in tacitam negationem; hoc sequitur in singulis, quae fidem concernunt, quapropter vita intellectualis consistit ex meris scandalis, sic Deus Messias Solus novit, num vita eorum qui prorsus negant Deum Messiam, usque ut blasphement, quum ita instructi sunt ab infantia, pejor sit, quam eorum, qui putarunt fidei doctrinam nosse, et professi. 1747, die 14 Dec. @1 ms. dubitionem$