Spiritual Experiences (Buss) n. 341

Previous Number Next Number See English 

341. Aliquoties observatum est, quod fides pereat, ut primum causam norunt, aut se nosse putant; quod non potuerunt non agnoscere ii, qui illico dubitarunt de potestate Dei Messiae, quum apperciperent causam quandam, sicut quod fieret mediis angelis aut medio coelo, quare iis ostensum est, quod absque iis mediis fieret, quia Deus Messias est omnis in omni, et omnipotens; sed usque dum semel aut iterum causas apperceperint, inhaeret menti eorum, quod usque causa sit, quae latet, mediatrix, et sic quoque perit fides; haec quoque causa est, quod utprimum causam cujusdam {1} rei investigavisse se putant, omnem fidem rejiciant, quare etiam fides per philosophiam humanam destruitur, quia nullius non rei causam investigare suo modo, suaque philosophia volunt. 1747, die 14 Dec. @1 ms. cujusdem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church