342. Quod animis {1} mortuorum ex pluribus cognoscere datur, quod Deus Messias sit Dominus Universi @1 ms. animae$
Animae mortuorum, qui inter animas reliquas venerunt, sicut Mahomedani, aliique, qui intus dubitarunt de Deo Messia, ex causa, de qua prius [338], quod scandala mera impleverint eorum mentem naturalem, feruntur {1} ad cognoscendum Deum Messiam, quod sit Dominus Universi, tam per instructiones vivas, secundum cujusvis captum, tum per id, quod transferantur in felicitatem coelestem, secundum eorum imaginationes, ut videant amaenissimos paradisos, cum multa varietate, qua ita delectantur, ut arbitrentur se in coelestem paradisum venisse, nam is insinuatur mentibus humanis, sed postea docentur, quod id non sit vera felicitas coelestis, quare iis quoque status gaudii eorum intimi cognoscere datur, usque dum fateantur quod gaudium hoc intimum sit imperceptibile {2}, et quod nusquam aliquis sensus humanus id attingere potuerit, dein quoque in statum pacis feruntur, usque ad intimum eorum, in quo etiam fatentur, quod nihil tale usquam expressibile sit; denique in statum innocentiae, qui est intimus, usque ad eorum sensum intimum, ex causa ut inde scire queant, quid vere bonum, quid vere spirituale et coeleste, hoc est, quid Divinum, nam vera felicitas, vera pax, vera innocentia, sunt prorsus Divina; in quos status dein veniunt, id {3} cum varietate secundum cujusvis vitam fit, nam perducuntur secundum indolem cujusvis plus et plus versus coelestia. 1747, 14 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. ferantur$ @2 ms. imperceptile$ @3 h.e. quod$