3461. Continuatio de praedicatore et ea vita Qualis vita ejus et eorum qui ejusdem vitae sunt, dabatur cognoscere ex eo: cum legerem ea, quae erant cognitiones fidei primariae, agnitae in coelo, et cum prius cum tali plena idea ut delectarentur quoque angeli, cum is praesens esset, et ejus vitae persuasio influeret, tunc illa ita hebetata sunt, ut vix sensum verborum caperent, qui circum me, minus delectationem, ita erat clausum, obscuratum et hebetatum, a sola ejus persuasionis vita.