Spiritual Experiences (Buss) n. 3462

Previous Number Next Number See English 

3462. Mirabar tunc quod talis esset in consortio sacerdotum, et fere eum inculpatum incepi cogitare quod esset, nam respiratio pectoralis bona influebat* Porro, quia in persuasione fuit, quod vitam aeternam haberet, restitutus priori suae licentiae ac iterum exploratus, ex causa, quia praedicator multae dignitatis, [num modo] inserviverit pro subjecto talium, et tunc sicut subjectum, non aliter potuisset cogitare, sic ut quoque exploratores decepti essent; sed quia series rerum detexit qualis esset, et vitae ejus persuasio, inde dicere datum, quod sint consequentia, sed quidam eum, quia fuit sacerdos, sicut solent sacerdotes unus alterum tutari, etiam flagitiosos, ita tutari voluerunt, sicut injuriosum sic sacerdotii muneri insimularetur: quare datus est in societatem aliorum, et primum in eorum qui astute maligni erant, sed usque agnitus quod talis: postea in piorum, qui se sanctos putant, qui apud me in facie, et ii ei associati, qui per fas et nefas, seu per pia et impia, seu sancte et profane eum agebant, sed usque agnitus talis: tandem traditus in consortium sacerdotum, qui eum, quia sacerdos tutari voluerunt, ex eorum opinione falsa, nisi tutarentur sacerdotes, quod sacerdotium pateretur, in eorum consortio talis erat ut nusquam potuisset agnosci quod talis, videbatur quod is confiteretur fidem prorsus sicut ii qui eum ducebant, sed usque obscure perceptum, quod ii essent, non is - sic ut dicerent spiritus qui circum me, quod inculpatus, et modo serviverit pro subjecto talium, et non interfuerit, sed potius ad extremum vitae abhorruerit, sed non erat is - aliter quod sacerdotes redegerint eum in suum statum, et sic oblitus sui, loquutus sicut ii. Exinde constat quoque, quales sunt sacerdotes in genere, etiam eorum episcopi, qui interfuerunt, quod ex principio falso capto, quod [potius] defendere velint etiam scelestissimos, et sic pati Ecclesiam Domini, quam admittere, ut, licet scelestissimus removeretur a sacerdotio, quorum tamen est animarum curam habere, non facinorosi, qui ita seducere et pervertere potest integros coetus, et ad infernum praecipitare; sed talia non curant plerique sacerdotes et eorum episcopi, suis mundanis et corporeis indulgente, et ne hilum cogitant de Ecclesia et animarum salute. Cum haec scribo, agnoverunt quod tales, et parumper pudefacti, recedunt. * This heading was a sidebar in the text.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church