3473. Quod clarum apparet homini, hoc spiritibus bonis obscurum, et sic porro, ut et vicissim Loquutus cum spiritibus, quod ita scribendum, ut homines intelligant et percipiant, nam si secundum intellectum et perceptionem spirituum et angelorum scriberetur, quod ita obscurum foret homini, ut vix quicquam videret, sicut foret in mediis tenebris, tametsi spiritus et [spiritus] boni et angeli vix id possunt credere, quia in luce sunt, sic ex semet autumant, quod lux foret homini, quod lux iis; quare datum est iis dicere, quod id quod manifestum et clarum homini, hoc spiritibus qui ideas cogitationis et intelligunt et percipiunt, idem foret obscurum; similiter quod manifestum et clarum spiritibus, hoc foret obscurum angelis, quia in luce et affectione idearum sunt, nam si angeli ita perciperent ac spiritus, tunc crasse perciperent, proinde sicut tenebrose: exinde vicissim sequitur, quod id quod obscurum homini est, hoc manifestum et clarum spiritibus est: et quod obscurum spiritibus, hoc manifestum est angelis. 1748, 4 Oct.