3474. De proprio hominis, spiritus et angeli, de quo ventilatum Cum scriberetur, quod proprium hominis, spiritus et angeli, non sit nisi mere malum, tunc quidam spiritus, interiores, intulerunt, quod habeant proprium quod non malum, scilicet mentem, intimam, tum intimiorem, intima enim dat facultatem intimiori, ut possit coelestis et spiritualis esse, adhuc non aliter intellexi, quam quod intima mens esset in homine, quae non est in animalibus brutis; quare volebant quod intima mens, et intimior esset eorum propria, et quia recipientes sunt coelestium et spiritualium a Domino, et dant facultatem menti hominis propriae, quod sic habeant, quae non mala sunt, sed bona: sed responsum est iis, quod intima mens et intimior, non eorum sint, sed quod Domini, at quod eorum est, est mens naturalis; quae prorsus perversa est, quare si spiritus vel angelus privaretur suo proprio, quod est mentis naturalis tam interioris quam inferioris, tunc privaretur omni vita, sic ut nihil vitae residuum haberet, quod etiam ostensum est spiritui per experientiam levem, qui fassus, quod si pluri privaretur, quod nullus esset; at quod mens propria seu naturalis obsequiosa sit menti vere spirituali et coelesti, res ita se habet, quod non deleatur, ut nulla sit, et sic obsequiosa, tunc enim nihil sentiret de se seu de suo, sed disponuntur ejus propria in formam, quae comparatur iridi, in qua sicut colores trahunt origines a nigro et albo, quae sunt propria hominis, nempe mala, quibus nigrum et album comparantur, haec disponuntur a Domino, ut sic ex suamet quasi vita vivat, et quo minus reliquiarum est, eo minus vitae ex proprio; quare vindicare sibi intimiorem mentem, ac intimam, per quam Dominus indit facultatem menti naturali, ut talis esse possit, est sibi vindicare, quod pro-