Spiritual Experiences (Buss) n. 3481

Previous Number Next Number See English 

3481. cum inductus ab iis in tales phantasias, ut explicarer ab iis, dabatur iis dicere, num concipere possint existere aliquid extra terminos universi, num aliquid spatii esset extra universum, tum si spatium extra universum, annon hoc in infinitum, nam nullus terminus concipi potest si spatium conciperetur, sic quomodo sit spatium absque spatio, seu infinitum, quod de spatio praedicari nequit, (quidam putant ibi esse Deum, quia infinitus) , quare ii qui in talibus fuerunt in vita corporis, quia in tali phantasia, visi sunt sibi deduci extra universum, et quidem aliqui eorum, cum ibi essent, dicebant quod sic bene iis, et quod vellent ibi degere, sic remoti a molestiis, quae in universo creato; sed cum tenerentur in ea phantasia quod essent extra universum, nam secundum phantasias eorum apparent [omnia] iis, tunc ratiocinatum de eo non spatio extra universum, quod absque ne, quare ulterius videbantur sibi pergere, tandem videbant quosdam ibi, qui alloquuti eos, quos quoque audivi loquentes, quod ii sint in termino extra universum, et quod ii essent termini, et si accederent ad eos, quod eos deglutirent, ita iis terrorem incutiebat, ne ulterius pergerent, ne deglutirentur, visi ex terrore quasi deglutirentur; putantes sic nihil fieri et prorsus evanescere, describebantur ii qui in termino, seu qui termini, quod quidem quasi statuae, sed non lapideae, nec ligneae, et quidem quod animatae, sed usque non animatae, num frigidi vel calidi, non potuit dici, sed utrumque: erant ii, qui in tali phantasia fuerunt in vita corporis, qui infinitum Divinum confuderunt cum infinito spatii, sic ut nusquam concipere possint infinitum Divinum, nisi per infinitum spatii, quare etiam quia non concipere possunt infinitum spatii, nec admittunt infinitum Divinum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church