Spiritual Experiences (Buss) n. 3482

Previous Number Next Number See English 

3482. Tenebar etiam ego ab iis in phantasia ista, sed recordatus quod prius quoque, sed inde liberatus a Domino, per id quod cogitaverim de infinito spatio ut non spatio extra universum, quod absque fine, ita in imperceptibile, sic quia hoc imperceptibile, etiam quoque istud, de aeterno ante mundi creationem: postea etiam a Domino ductus sum in aliquam perceptionem formarum, quarum notio excedit multis et quam maxime notiones captas ex geometricis, nam formae ut humanae infimae, modo intestinorum, excedunt ita formarum geometricarum notionem, ut nequaquam ab iis percipi queant, et cum intestinales spirae, et inde formae, magis earum operationum formae tales sint, ut nequaquam subtilissima geometricis et calculo eorum infinitorum usque concipi possunt, quia calculum eorum infinitorum, indefinities transcendunt, quid tunc percipere possunt a geometricis formas organorum subtiliorum, et quid tunc formas vitales, seu vitae recipiendae accommodatas, quae indefinities transcendunt formas organicas, etiam visus! Exinde constat quod tale genus humanum de spiritualibus et coelestibus, imo de Divinis, ne quidem ratiocinari possint ab intestinis, vix ab excrementis intestinorum, quomodo separantur, quod nec quidem percipiat ex calculo eorum infinitorum, quare ratiocinantur ex excrementorum excrementis sordissimis et omnium vilissimis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church