3484. Quare ne tenerer in ultimis iis, et finitissimis, a Domino, data mihi notio est formarum quae transcendunt formas geometricas, nam geometria terminatur in circulo, et curvis, quae se ad circulum referunt, quae sunt modo terrestria, et ne hilum quidem atmospherica infima, ne quidem aquea: ex formis istis infimis seu terrestribus per remotiones imperfectionum, ut quae causantur gravitatem, quietem, frigus, et sic porro, datum communissime percipere formas quae talibus non laborarent: et quia usque remanebant, adhuc formas, quae minus laborarent, et sic quae adhuc minus, sic ut darentur tandem formae, in quibus non concipi posset nisi centrum in quocunque puncto, sic ut constaret ex meris centris, inde omnes circuli peripheriae, quarum omnia puncta usque centra referrent, et a centris respicerent jugiter similia: quare remota forma infima, in qua termini isti, significantes terminos spatii, et temporis, tandem viderem me, transferri in formas, quae fere absque terminis, ita absque spatiis et temporibus: sed omnes hae formae usque finitae sunt, quia earum idea concipi potest, per quandam amotionem eorum quae magis finita sunt, sed usque manent finita, quare omnes tales formae usque sunt intra naturam, et sunt absque vita, quare etiam quamdiu mens in talibus formis se detinet seu detinetur, [constat,] quod usque sit absque vita, at quae intra seu supra eas sunt, sunt viva, a Domino, sed usque organica, quia in se nihil vitae habent, sicut formae intra naturam; quare nusquam quis per remotionem quamcunque aliquem conceptum habere potest de formis quae intra naturales, sicut nunc percipio, cum de formis scripserim, in folio [3482 seqq.], quod tandem fassus, quod intra subtilissimas naturae dentur formae spirituales, nusquam perceptibiles. 1748, 5 Oct.