Spiritual Experiences (Buss) n. 3485
3485.
De Dippelio Quidam a latere meo sinistro aliquantum erat, qui scelesta tentavit, [ego] non sciens quis esset, quia admodum subtiliter egit, ita ut vix perciperem sed usque dabatur percipere, erat
quoque sicut intus in me a latere sinistro, quare vocabam eum diabolum pessimum, [is] tunc recedens et antrorsum paulum supra loquens, sed induxit sphaeram communem idearum, quae describi nequit,
sic ut particularium non esset idea, sed usque loquebatur, sicut ex particulari, nam omnis loquela est particularium; talem sphaeram non memini prius percepisse, quod aliquis loqui posset, ita in sphaera
communi sicut is, sphaera itaque erat ejus naturae, ut nullis alligatus principiis sed in communi contra omnes esset, quicunque esset, et qualicunque principio, et ex quacunque fide esset, ita contra
omnes, quos refellere et vituperare quasi ingeniose potuit, sed is tamen nihil scire quid bonum et verum, miratus postea, quod tale ingenium daretur, qui tam dextre alios refellere, et tam acute
pungere posset, cum non ex cognitione veri.
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church