3486. Sed is propius postea venit, et primum visus facie niger dein propius in quadam luce, ubi sumsit lagenam fictilem - - - - extra griseam candentem et accedens ad me, cum lagena in manu, ut daret mihi bibere, mihi inferens quod vinum esset optimum, sic ut paene persuaderi inciperem, nam nesciebam quod is esset, at mox dictum quod esset Dippel, et quod etiam hanc lagenam vini manifestaret, quia usus quondam ea arte, cui iratus ob causam, quod ei contradiceret, ut dederit ei vinum in quo talis potio venenata, ut intellectum ejus destruxerit, et sic non noverit quid diceret magis quam infans; praeterea quoque talis fuit respectu eorum quos decepit, quibus quasi demsit omnem intellectum veri et boni, et qui ei adhaeserunt, praeter quod scirent, quid ejus opinio; fueram cum iis qui ei adhaeserunt, et audiveram ea collecta quae scripserat, sed ne hilum potui retinere memoria, sic non scire quid opinatus, autumans quod absurda, quare etiam talis fuit contra eos, qui ei adhaeserunt, quibus sic demsit omnem intellectum veri et boni, sicut delirantes, non sciebant quicquam, sed usque adhaerebant: num itaque talem potionem venenatam alicui dederit, vel an significetur per lagenam et vinum ejus, tale, quod dedit aliis, qui ei adhaeserunt, non scio, utrumque potest esse.