3489. * Confitebantur quod unicum Dominum agnoscant, inde quod ex Jovis tellure essent, autumare potui, tum quod apud eos, quod proprium, nihil esset nisi spurcum: de his, et forte de aliquo tertio loquutus cum iis, sed nondum tertii memini, inde cognoscens quod essent in vera fide: tum mihi dicebant quod essem immundus, nam recitabant prius qualis eram, hoc poterant illico percipere, ex sphaera, quare iis dicebam, quod sicut ii fassi (quod tertium oblitum modo erat) quod omne bonum est Domini, et quod apud eos nihil nisi malum, ita quod bonum eorum esset Domini, et quod ii, quoad eorum, essent diaboli, et quod infernales, et sic quod Dominus nos ab inferno extraxerit, et salvaverit; loquuti enim sunt, interrogantes me cur cum diabolis loquerer, quibus responsum quod mihi permissum, etiam cum pessimis diabolis, ex quorum solo afflatu potuisset homo quoad omnia sua spiritualia necari, et quod tales essent diaboli, qui homines fuerunt, et quidam eorum, quos novi in vita corporis, in dignitate fuisse, nec [ego] tunc aliquid tale, quod essent diaboli, et fierent diaboli, arbitratus, sic quod ii quoque meliores fieri possent; nam absonum foret putare, quod Dominus permittat, ut aliquis in inferno puniatur, minus in aeternum ob vitam pauci temporis, forte quod opinatus sua principia esse vera, et sic persuasus; quare non cogitandum quod Dominus permittat aliquem puniri, minus continue et in aeternum, nisi emendationis fine, nam quicquid a Domino est bonum, et nihil nisi finis, sic propter nem bonum, aeterna punitio nullum haberet finem. Haec causa fuit, quod ita dure eis responderim, et quod vocaverim eos, quoad propria eorum, infernales et diabolos. * Sidebar: Quod is Maximo Homine constituerent illa quae provinciae mediae sunt inter cerebrum et cerebellum, ita quae cogitationis seu intellectus ad cerebrum, et quae affectionis seu voluntatis ad cerebellum, inde est quod intellectualia et voluntaria apud illos unum agant, et quod facies simul sit loquens, et oculus quasi simul cogitans.