3488. De spiritibus optimis, alius telluris, similibus primitivae seu Moravianae Ecclesiae Veniebant spiritus ad paucam distantiam ad sinistrum tempus, et quadam loquela me afflabant, sed non intelligebatur, tunc, autumantes quod esset intra cogitationis meae sphaeram, molliorem non prius, quantum memini, sensi, [erat] sicut mollissima aura afflans, quae afflabat primum sinistrum tempus et sinistram aurem superne, et afflatus pergebat ad sinistrum oculum, et paulum etiam ad dextrum, tum ad labia, cumprimis a sinistro oculo, et cum ad labia, intrabat per os, et sic in cogitationem, ut autumabam, per tubam Eustachianam, ut tunc data est communicatio cogitationum eorum, sic ut cogitata eorum perciperem, et ii mea cogitata, tunc quoque dicebant loquela cogitativa, quomodo loquuntur, nempe movendo labia, quae apud me similiter movebantur, parumper etiam lingua, quod erat commune, nam commune debet esse, ubi singularia, praeterea cogitationes eorum communicabantur per labiorum eorum fibras, et cogitatione dictum, quod sic ideas suas perspicue communicarent aliis; exinde concludere potui, quod ex alia tellure essent, quia loquela labiorum, sed non mihi manifestum unde, ex fidei eorum confessione, autumare potui, quod ex tellure Jovis, nam in quacunque tellure sunt variae cognitiones fidei, sicut etiam in nostra, nam antiquissima Ecclesia nostra ei simillima fuit. Praeterea adhuc communius quoddam loquelae eorum erat, per maxillam inferiorem, quam, sicut apud eos, apud me protendebant ultra labia superiora, quae maxilla simul movebatur a gingivis, quam motionem habebant, a mea maxilla cum gingivis et labiis.