3493. Quod cognitiones fidei per disputationem usque ad negationem perduci queant Loquutus cum spiritibus, qui putabant se in vera fide esse, et qui agnoscebant oretenus et scientifice quod Dominus regat universum, quod omne bonum ab Ipso, quod omne proprium non sit nisi malum, quae affirmabant, sed cum iis loquutus, quod dum illa quae in se manifesta sunt, et sunt in luce, si in ventilationem veniant, quod mens in obscuritatem seu ignorantiam veniat, et ab ignorantia seu obscuritate in dubitationem, et a dubitatione in negationem, sic fit homo atheus; sed dicebant, quod ita fieri non possit; quod etiam affirmatum apud eos, quia cognitiones fidei apud se confirmatas habent, ii possunt cum aliis disputare, imo obscurari, addidi ab experientia, quod possint dubitare, imo videri sibi negare, quia talis est sphaera persuasionum quorundam, ut exstinguant quasi spiritualia, ut de antediluvianis mihi dictum, sed qui in fide sunt, et apud quos Dominus radicavit cognitiones fidei, et confirmavit, ii tametsi ex persuasionum sphaera videantur sibi quasi in negationem adigi, usque dispellitur (quod repraesentatum aliquoties per remotiones) et abigitur negatio, dein dubitatio, tum obscuritas, et sic sistuntur in luce, hoc est in cognitionibus: inde constat, quod qui in fide, iis nihil nocere potest, tametsi inter diabolos sunt, et in sphaeris talibus, quae necare videntur. 1748, 6 Oct.