3494. Quidam Mahumedani illico paene in gyros seu consensus post mortem venerunt Audiebam gyrum quendam sonorum, sed crassiorem, quem illico cognovi ex gyro et sono, quod esset ex Mahumedanis; crassior erat quam gyri prius auditi, seu non ita uidus, dicebant mihi alii, quod essent Mahumedani ante 3 vel 4 dies e vita excedentes: similiter etiam audiebam faeminarum Mahumedanarum gyrum, de quo idem dixerunt, datum quoque percipere quod Mahumedani essent, per communicationem delectationis eorum, cum audirent quod faeminae essent: perstabant per totam noctem, et tandem audivi, quod iidem gyros suos celerius et habilius agerent, ita per unam fere noctem initiati in consensus, nam gyri sunt, quum omnes loquuntur et cogitant sicut unusquisque, et unusquisque ut omnes. Dicebant quidam spiritus, quod Christiani non possint inaugurari in consensum seu gyrum, quandoque per 30 annos. 1748, 6 Oct.