Spiritual Experiences (Buss) n. 3495

Previous Number Next Number See English 

3495. Quomodo unus spiritus alterum ducat, ut cogitet et loquatur Cum de libertate scriberetur [cf. [128a-29a], A.C. 892], quod is liber esset, qui a Domino ducitur, et is servus qui putat ex se, spiritus adplicuit se lateri meo sinistro, putans quod is liber esset, quia a semet loqueretur, sed ei dicere datum, quod non a semet sed ab aliis, et quidem quod a talibus, qui eum necare vellent si possent, et sic annon melius quod duceretur a Domino, Qui omne bonum dat, seu omnibus bene vult; cum adhuc putaret a se regi et loqui, tunc ostensum quinam spiritus eum ducerent, seu per eum loquerentur, qui loquuti, postea alii loquuti qui hos ducerent, et sic porro successive 5, 6, vel 7, qui fassi quod loquerentur per eos successive, qui putabant ex se loqui, observatum quod ii quandam circularem spiram agerent, et sic quod influxus vitae Domini per formam quasi perpetue spiralem influerent: et quae forma nemo scire potest praeter Dominum. 1748, 6 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church