3496. De iis qui per bonas affectiones hominum agunt, et ad suas partes flectunt Erat quidam in vita notus, mihi tunc quoad ejus intentiones et modos agendi ignotus, aestimatus suo tempore quoad dotes ingenii prae aliis, cum eo loquutus, et tunc influebat communi modo, sic ut vix differret quoad influxiones ab iis qui absque principiis certis agunt, sed is non assumebat alia, quam quae erant homini jucunda, et quae bonae affectiones dicuntur, iis assentiebatur, sicut quod infantes introduceret, et inde sisteret amaena quasi spectacula, ut alliceret bonos, et similia, ita animos ad se attrahebat per eorum affectiones bonas, compertum etiam quod conscientia praeditus, ut agere contra conscientiam boni et veri non vellet, percepi etiam ejus teneritudinem, quod non laedere vellet eos, qui semet mutuo amabant; sicut etiam quod infantem radiis cinctum a matre gestatum, sicut Dominus infans repraesentatur in quibusdam locis, cumque dicerent, quod hoc intermitteret, dixit quod non intermitteret, nisi ut Dominus eum salvaret; quia talis erat ut per bonas affectiones ageret, et cum similibus, et simul quod moveri possit quadam conscientiae teneritate, receptus est in societate eorum, qui tales sunt, et inde agebat per influxum lenem qui non facile describi potest, ut si dicam margariticum, sed usque fluidum, et quidem in oculi sinistri tunicam, volebant introrsum, sed usque sunt ii qui addicati sunt oculi sinistri tunicis externis, afflatus eorum est frigidiusculus, frigidum etiam sentitur nunc in regione genus sinistri praecipue: et porro influebat respiratione in sinistrum latus pectoris, quoad meam sensationem, non nisi quam bene, quantum adhuc scio: tales itaque sunt, qui oculi sinistri tunicis externis correspondent. 1748, 7 Oct. Sunt itaque ii qui ex quadam teneritate conscientiae tutantur ea quae sunt oculi sinistri.