Spiritual Experiences (Buss) n. 3503

Previous Number Next Number See English 

3503. Loquutus cum iis de variis, tum quod in altera vita nullus respectus personarum habeatur, sed quod divites aeque ac pauperes salventur, et quod divites fieri possint, et negotiari, sicut negotiati, et usque salvari, nam quisque ex fine et amore spectatur; quod divites eorum sint, qui similiter negotiati usque vita aeterna fruantur, et quod plurima pars pauperum iis pejores sint et rejiciantur: sed objiciebant, quod si salvarentur, quod amitterent negotiari, quod darent pecunias suas pauperibus, et quod miseri erent, sed iis datum respondere, quod non ita se res habeat, et quod aliter sentiant divites eorum qui boni sunt et salvantur, qui sciunt idem, sed usque sciunt, et explicant ea secundum sensum interiorem et verum: sicut pro exemplo, in oratione Domini, quod iis dixi, qui precantur, ne Dominus inducat eos in tentationes, ii qui sunt vere Christiani, illico dicunt, quod Dominus nullum inducat in tentationem, quare non manent in litera, sed in sensu interiori literae; ita etiam de iis, quod dicant, diviti adolescenti dictum quod venderet omnia sua, et sumeret crucem [Marc. X: 21], quae in sensu interiore intellecta aliter se habent: sed ii quia tales, et nefandis lucris addicti, talia ore gerunt, quia suam nefandam vitam volunt vivere. Praeterea etiam dicebant, quod nisi tales non potuissent opes acquirere, et sic defendere rempublicam parvam, quae per opes defendere se potest contra tantos vicinos hostes, sed ostensum iis, quod vix quisquam ex tali principio agat, sed quod sit argumentum acquisitum, praeter quod abundare possint opibus, et usque non eo animo esse, ut surripere cupiant aliis eorum bona.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church