3515. Sed sphaera eorum, qui nondum fidem acceperunt, est talis iis, qui interiora agnoscunt et meditantur, ut continuo repugnet, et repugnantior est sphaera aliorum omnium spirituum, exinde per integrum diem quod excedit, mihi constitit, quam difficile ii ad agnitionem interiorum Verbi, adduci queant; nam ex ostensis interioribus sic ab experientiis et demonstrationibus, non delectantur, nec afficiuntur ut alii, sed continue cum silentio, resistunt, et repugnant, nec aliquam apertam contradictionem movent: modo in communi repugnant: quare videntur ii in mundo aegrius adduci posse ad credendum ea quae sunt verae fidei, quam alii; ostensum mihi erat, quod sphaera eorum pugnaret cum sphaera eorum, qui in fide, sed qui contumaces, quod illa non se vinci pateretur, agebat sphaeram horum, proinde eos versus dextrum, sed hi non passi se vinci, illos iterum fugabant, ita vicissim, per aliquot vices, tandem recedere coacti; praeterea apparent induti femoralibus, et vestibus, sicut homines telluris hujus, sed modo apparent sic induti obscure, seu in visione obscura. 1748, 10 Oct.