3516. Ore ferebant passim, quod Reipublicae suae causa ita faciant, quod aliis praeripere omnia eorum vellent, sicut ad eos solum pertinerent omnia quae in universo terrarum orbe essent; sed dictum iis, quod Respublica iis non cordi sit, modo quod assumant hoc ut argumentum confirmans, sicut solet, dum [quis] in cupiditate aliqua est, postea defendit eam ex usu, quem assumit; quare missi in statum, si surripere possent reipublicae suae omnia quaecunque haberet, et quae incolae haberent, annon fecissent, et ostensum idea eorum communicata mihi, quod id facerent, et si Respublica non postea se sustineret, quod cum opibus conquisitis, emigrarent, nihil curantes, si periret prorsus: quare est argumentum postea assumtum, non finis, qui finis si esset, tunc boni quid inesset; nunc non nisi malum, quia prorsus contrarii sunt amori erga proximum; non curantes, ut ostensum, si sic privarent familias, ut nudi cum infantibus irent mendicantes: quare in iis nihil nisi malum; mirati sunt ii, cum perciperent, quod nihil boni haberent, quod non potuerunt non percipere, quia tales sunt ut percipiant quid verum, nam sciunt quod amor proximi sit principalis lex, num quicquam amoris habuerint, nisi erga eos qui faverunt iis in scribendo et negotiando, qui pauperes, pensitant, nec inveniunt. Judicant de aliis, quod phantasiis laborent et infecti sint, sed iis dictum, annon ii sint contrarii amori, an hoc praestat prae illis, nec respondere potuerunt.