3528. Cum itaque talis status sit, quod angeli bini regant interiora hominis, et regant simul spiritus, qui inferunt cupiditates et putant se hominem esse; cumprimis quia talis status est in communi et particulari, quod mali spiritus inferant, et sint quasi vires agentes, et boni spiritus seu angeli sint defendentes, inde sequitur, dum mundus spirituum impletus sit tot malis spiritibus, qui malum inferunt, cujus subjecta sunt, qui penes hominem, quod amplius boni spiritus seu angeli non resistere possint, sed pereat aequilibrium, quod idem est, ac legitur de gentium consummatione [Matth. XXIV: 3 seqq.], nempe cum malum incipiat vincere seu potius abigere bonum, tunc si recederent boni, actum foret de humano genere; quod boni non resistere queant, nisi per immediatam Domini opem, passim mihi ostensum; sed immediatum auxilium non est secundum ordinem, nam ordo requirit, ut sit aequilibrium omnium, pereunte aequilibrio, tunc ultima tempora veniunt; quae quod instent, concludi potest, ex variis apud me; nam hodie tanta spirituum malorum copia est, et tanta malitia, ut incredibile sit: possunt quidem omnes minima vi etiam per infantulum abigi, sed tunc veniunt mali in tales cruciatus et in tale infernum, ut nusquam aliter fiat, quam quod sustinerent plures cruciatus, quam iis emendandis et reformandis conduceret. 1748, 10 Oct.