3529. Quod spiritus tametsi nihil videant et percipiant per sensus hominis, usque sciant quod cogitat, et percipiant quae cupit Per experientiam nosse mihi datum, quod spiritus tametsi nihil videant aut audiant per oculum aut aurem hominis, usque sciant quicquid cogitet, et percipiant quicquid cupit, loquutus enim sum cum spiritibus, per quos passim cogitatio mea, et desiderium meum regebatur, quod non viderent, ut cum apud ignem, et usque sciebant et volebant disponere quid facerem, qui magis remotiores sunt, ii non ita vident et audiunt, usque disponunt; imo spiritus sciunt quinam gustus eorum quae edo et bibo, tametsi non gustum habent: praeterea passim non viderant, nisi data iis reflexione, et usque disponebant cogitata et desideria, sunt enim quasi cogitationes hominis, et ejus cupiditates, et quicquid per sensus intrat, in cogitationem illico transit, et in cupiditates, sic ad eos, quare nec opus est ut videant et audiant, cum tales sunt, aliter apud me. 1748, 10 Oct.