3530. Quod amor mutuus in coelo sit, ut ament proximum prae semet Hoc in imagine videri potest, ab amore conjugiali vero, quod conjugem amet prae se, pro ea mortem subeat, omnia bona sua impendat, det ei potius quam sibi; ex amore parentum erga liberos, quod constat unicuique, quod mater potius famem patiatur, quam ut infans, simile apud bestias et aves quae prolem prospiciunt prae se: in amicitiis veris similiter, quod mortem pro amico subeant; quod ei potius inserviant quam sibi; tum ex civilitate communi, inde trahente originem, quia sic ostenditur externe amor mutuus, quod portiones meliores eis dent, et sibi viliores sumant: tum ex depositis et mutuis, [quod] qui sinceri sunt, quod proximi custodiant et conservent melius, quam suum. 1748, 10 Oct. Tum ex natura amoris, qui talis ut semet dare velit aliis; et quod gaudium ejus sit, non sibi sed alii inservire: cum plures tales, tunc est amor mutuus, quia reciprocus similis. Sed hoc non possunt capere, qui se amant prae aliis, et lucri avidi sunt, minime omnium avari: ita sunt imagines Domini. Haec in praesentia spirituum.