3531. De plebe, rusticis, et talibus Ad latus dextrum quasi a quodam profundo exsurgebat volumen seu fluctus, qui sunt populi, in altera vita tales undae, seu volumina sunt populi, ut passim prius [277, 2678], ii volumatim ita exsurgebant, quasi singultim crasse, vocabam id kluncka, erat klunckewis; miratus quinam essent, dictum quod sint ex plebe, quacunque indocta, non prava, ut qui latrones, insidiosi, dolosi, maligni, sed alii qui magna copia sunt, sicut rustici simplices, cum quibus loquutus, et nihil praeterea sciebant, quam quod sciant Dominum, cujus nomini se commendarent, alia nesciebant, ita indocti prae aliis, modo quid fidei, illud tunc sciebant. Alii similis generis subibant pari modo, sed eorum singultus quasi, seu motus voluminis eorum singultibus similis, citior, ii exsurgebant ad latus dextrum proxime: tum alii qui adhuc citius, exsurgebant per pedem, per corpus, usque in cerebrum, quos percipiebam esse eos, qui magis de cognitionibus fidei norunt in vita, ita ad varias provincias interiorum corporis pertinebant. Ita tres varietates eorum erant, qui paene nihil norunt in vita, quam quod Dominum adorent, alii qui aliquid magis de fide callent, tum qui adhuc magis: ita collecti ex omni populo tali, qui simplices in fide sunt: audivi etiam eos qui a latere, nam legebant orationem Domini, ita simpliciter ut vix esset sensus literae, sed usque talis ut aperiri possent interiora; etiam sentire dabatur, ex odore fimi juvencorum aut pecudum, quod tales essent qui et quae domestica sua curant, suas pecudes, juvencos, et similia.