3537. De veritatibus, quod circumstantiae varient Loquutus sum cum spiritibus, quod circumstantiae varient rem, quidam putant sic nullam dari certam veritatem, etiam ex ea ratiocinatione quod circumstantiae varient rem, tum quod Pilatus dixit ad Dominum, "quid veritas?" [Joh. XVIII: 38] et dicere datum, quod omnes cognitiones fidei sint veritates, et nunc, quod veritates aeternae, et quodcunque est veritatis fidei, est veritas aeterna; at quod circumstantiae varient, non tollunt veritates, sicut, posito quod Adamus fuisset primus et unicus homo, quod ejus filii et filiae conjugia potuissent jungere, quod usque non tollit, quin veritas aeterna sit, quod talia conjugia non sint licita: tum quod melius sit tempore adolescentiae conjugia jungere, quam concubinas prius habere; est veritas aeterna, at quia societates tales sunt, ut non contrahi possint, antequam possunt liberos educare, quare istud non tollit veritatem; dictum est, de Judeis et gentibus, de judeis pueris non instructis ex persuasione parentum quod putent Dominum non esse Messiam, quia circumstantiae sunt, quod pueri non aliter credere possint, id non tollit apud eos, quin Dominus sit Messias promissus: de gentibus qui in ignorantia sunt, quod non sciant Dominum regere universum, quia ignorantia talis circumstantia est, non tollit, quin salventur, instructi in altera vita; praeter plura alia. 1748, 11 Oct. Ita sensus literalis Verbi, quod Dominus faciat mala, occidat, irascatur; tum quod bonum faciat homo: et plura similia, quae in Veteri Testamento, nec tollunt quin sensus interior sit veritas. 1748.