Spiritual Experiences (Buss) n. 3538

Previous Number Next Number See English 

3538. Quomodo spiritus angelici spectant ea quae fiunt Idea spirituali communicata per spiritus angelicos, percepi, quod ii spectent res quae existunt, ita, quod videant in singulis quod Dominus ita disponat et permittat, jugiter mentibus spectant ea quae fiunt, ut a Domino sic disponente et permittente, non autem sicut homines et spiritus non boni, tum mali, quod omnia volunt ut Dominus disponat secundum eorum intuitiones, phantasias et cupiditates, et cum non ita fiunt, quod dubitent, et negent providentiam; quod trahit causam ex eo, quod non in fide sint, et sic quod ex phantasiis suis sic non aliter regi universum et singula volunt, [ac] sicut ii regerent: nec possunt nec volunt agnoscere, quod omnia et singula fiant, ut homo non percipiat, et sic teneatur in fide, seu redigatur ad statum spirituum angelicorum, de quo nunc, utque homo de venturis non sollicitus sit, fidatque suae prudentiae, quare qui in fide raro obtinent quae cupiunt, dum cupiunt, sed usque obtinent postea, dum non cogitant de eo, si iis utilia sunt. N. 1748, 11 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church