3539.
Qualis vita malorum Vita affectionum seu voluntatis malorum est sicut ignis foci, candelae seu cerae, aut sulphuris, nam in talem vitam, quae est cupiditatum, vertitur vita amoris et misericordiae
Domini; vita intellectus eorum est sicut lumen inde, quod obscurum, et ad nullam distantiam se extendit, quin in obscurum abeat, et prorsus nulla fit; at vero appropinquante amore coelesti, etiam ad multam
distantiam, sicut solet in mundo intrante luce solis, exstinguitur igneum, fit primum nullum, dein vertitur in frigus, quia contrarius est amori vero, frigoris differentia est sicut amoris approximatio
et qualitas, quantum ex amore mutuo, ex conjugiali, storge, quantum misericordiae, et quantum pacis et innocentiae inest: ad approximationem vero veritatis, quae est lux intellectualis, igneum
lumen eorum obscurescit, et tandem fiunt tenebrae, similiter secundum distantiam, et